Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VINEA

VINEA,² Machina tectoria, compacta ex lignis trabibusque in modum cratis contextis; lateribus etiam vimine crudisque coriis obfirmatis, ne jactis desuper saxis telisque perfringatur. Vinea dicitur, quia ad vineae vitiferae similitudinem et texturam accedunt. Hujus constructionem usumque describit Vegetius lib. 4. cap. 15. Vide Carolum de Aquino in Gloss. milit.