Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VINEA

VINEA,³ Praestatio certae vini mensurae pro vineis, vel ex ipsis vineis decima. Arest. parlam. Tolos. ann. 1287. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 85: Item de petitione eorumdem (consulum) petentium,......... quod non possint perturbari capiendo Vineam in camino ex qua fuerint ponderatae, sed quod deymerii percipiant decimam in vineis dictorum hominum. Vide supra Vinagium 2. et Vinatum.

Vinea Praegnans, Machinae bellicae species. Tract. MS. de Re milit. et mach. bellic. cap. 24: Vinea est machina habens in se aliam parvam machinam, per quam transit super pontem ejus..... Vinea praegnans per seipsam indicatur. Vide Vinea 2.