Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIRGO

VIRGO, de femina conjugata. Encomium Emmae Reginae pag. 172. de eadem Emma Ricardi I. Ducis Normanniae filia, Ethelredi Regis Angliae vidua, a Cnutone Danorum in Anglia Rege in uxorem expetita: Placuit ergo Regi verbum Virginis, et jusjurando facto Virgini placuit voluntas Regis. Et sic, Deo gratias, Domina Emma mulierum nobilissima fit conjux Regis fortissimi Cnutonis. Henricus Rosla in Herlingsberga: ...... Inter quas Virgo coronam Regalem capite dimisit, seque profudit Regnantis pedibus: quod non tulit ipsa; sed alto Exsiliens solio, nam mater erat sua, blando Sustinet afflatu, etc. Baldricus Noviom. in Chron. lib. 3. cap. 8. Waldetrudem Abbatissam Castriloci Virginem appellat, quae nondum Monialis plures liberos tulerat. Vide Isidorum Pelusiotam lib. 3. Epist. 176. et Bollandi Observationes praevias ad Vitam S. Hermenildae tom. 2. Febr. pag. 691. Virgo vidua, apud Tertull. lib. de Virgin. Veland. cap. 9.

Virgo, de sancto dicitur, in Vita S. Steph. Grandimont. tom. 2. Febr. pag. 206. col. 2.

Virgo, Persona scaccorum, quae et Regina appellatur. Vide in Scacci 1.