Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIRTUS

VIRTUS, Vis, violentia. Iso Magister in Glossis: Vigor, virtus. Alibi: Vim, virtutem. Pactus Legis Salicae tit. 35. § 5: Si quis ligatum per superbiam aut per.... Virtutem a Gravione tulerit,.... vitam suam redimat. Ubi Lex Salica tit. 34. § 5: Si quis hominem noxium ligatum per Vim tulerit Grafioni. Eadem Lex Salica tit. 14. § 15: Si quis cum ingenua puella per Virtutem moechatus fuerit. Lex Alamann. tit. 5. § 2: Si vero per Virtutem hoc raptor de Ecclesia abstulerit, etc. § 5: Nam si per Virtutem servus hoc fecerit, etc. Edictum Chlotarii II. Regis in Synodo Parisiensi V. de puellis Deo sacratis: Quicumque aut per Virtutem, aut per quemlibet ordinem ipsas detrahere, aut sibi in conjugium praesumpserit sociare, etc. Annales Francorum ann. 758: Pipinus Rex in Saxoniam ibat, et firmitates Saxonum per Virtutem introivit, etc. Charta Pontii Archiep. Arelat. ann. 1000. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 430: Et quando ipse Abba de corpore exierit, qui in loco ejus ordinandus est, judicio Congregationis eligatur et electione, non per nobilitatem generis vel parentum, nec per Virtutem, nec per pecuniam, etc. Adde Capitul. 3. ann. 810. cap. 3. Legem Longob. lib. 1. tit. 17. § 4. Edictum Rotharis Regis Longobard. tit. 101. § 17. 269. Leges Luitprandi tit. 26. § 6. tit. 105. § 1. tit. 110. § 1. 40. (5, 11.) 134. 141. (6, 81. 88.) etc.

Virtus, Possessio, praedium. Vide Podere 1. Petri Damiani Vita S. Romualdi cap. 39: Romualdus locum cum suis discipulis deserens, non longe a castro praedii in Virtute Rainerii, qui postmodum Tusciae marchio factus est, habitavit.

Virtuosus, Qui viribus pollet, in Vita S. Theodardi Archiep. Narbon.: Ut colaphizaretur.... duntaxat uno ictu Virtuosi hominis. Roland. Patav. in Chron. Tarvis. apud Murator. tom. 8. col. 234: Incusatus fuit quidam prudentissimus nomine Zungus, campio Virtuosus et pugil, etc. Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. cap. 6. pag. 12: Membra ejus non multum musculosa carne tumencia, multa tamen fortitudine mirabiliter Virtuosa.

Virtueux, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1400. ex Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 27: Doubtant la fureur et ire d'icellui feu son frere, qui estoit plus jeune, fort et Vertueux que lui. Aliae ann. 1448. in Reg. 176. ch. 664: Icellui Lucio qui estoit homme rigoreux, grant et Vertueux de corps, etc.

Virtutum Viri, Strenui, viri magno fortique animo, Gall. Valeureux. Chron. Angl. Th. Otterbourne pag. 227: Interim Rex, commendatis filiis suis majori London et civibus, et in turri London positis, cum Virtutum viris persequi statuit dominos supradictos.