Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIRTUS

VIRTUS,² Miraculum. Mattheus 14: Ipse surrexit a mortuis, et ideo Virtutes operantur in eo. Marc. 6: Et non poterat ibi Virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos, impositis manibus, curavit. Hist. S. Apollinaris Mart.: Faciens multas Virtutes in nomine Jesu Christi. Marcellini et Faustini Libellus precum pag. 73: Per quem et divinas Virtutes operatus est non solum in Sardinia, sed in ipsis quoque quatuor exiliis: usque adeo ut eum adversarii magnum dicerent, cum Apostolicas per eum Virtutes fieri negare non possent. Pag. 74: Et in nomine Christi sit Virtutes operatus. S. Hieronymus Epist. 84: Viri Apostolicorum signorum atque Virtutum. Einhardus de Miraculis SS. Martyrum Marcellini et Petri lib. 4. cap. 8: Nihil, inquit, modo apud aulicos tam celebre est, quam signa et Virtutes, quae fiunt in domo Einhardi per quosdam Sanctos, quorum reliquias in oratorio domus suae habere dicitur. Adde cap. 9. Leo Ost. lib. 2. cap. 78: Multis post mortem Virtutibus claruit. Testamentum Bertichramni Episc. Cenoman.: Quia et Virtutes ibi ostensae sunt. Acta Episcopor. Cenoman. pag. 179: Quae hactenus Ecclesia manet, atque in ea Dei virtute meritisque S. Dei genitricis Mariae multae Virtutes divinitus fiunt. Adde pag. 180.