Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIRTUS

VIRTUS,³ Copia, vis hostilis, in Gloss. Gasp. Barthii apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 19. ex Hist. Palaest.: Maxima vero Virtus illorum veniebat retro. Tudebodus lib. 4. cap. 18. de Bello Hierosol.: Postquam venit maxima Virtus illorum, quae erat retro, acriter invasit nostros. Occurrit passim apud Scriptores sacros. Psal. 135: Et excussit Pharaonem et Virtutem ejus in mari rubro. Et alibi.