Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIS

VIS,² Cochlea, Gall. Vis d'un pressoir. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar.: Item plus in eodem stabulo unum torcular vini.... cum uno anulo et una cavilhia ferri, existentibus in uno foramine unius Vicis dicti torcularis pro torculando vindemiam tempore vindemiarum. Hinc emendanda Acta S. Angeli tom. 2. Maii pag. 62: Arcasque praedictas praedicti argentarii clavis et Vitibus ferreis fortiter simul affixerunt et cooperierunt. Ubi legendum est Vicibus, ut Vicis pro Vitis, in Miraculis S. Antonii de Padua tom. 2. Jun. pag. 738: Cujus lingua erat modicum prominens extra guttur et brevissima, ad modum Vitis torcularis retorta, sic quod videbatur intuenti bianda et rugeta. Ejusdem originis est

Vis, pro Turris, cujus scalae in modum cochleae spiratim sunt circumductae, Gall. Escalier à vis. Chron. S. Petri Vivi apud Acher. tom. 2. Spicil. pag. 758: Per claustrum ecclesiam introivit, et in Vitem (l. Vicem) quae ad defendendum in eadem ecclesia est, ascendit, et ostium post se clausit. Inventar. supra laudatum: Et in quadam camera quae est in superioritate praedicti castri prope Vicem per quam ascenditur et descenditur in eodem castro. Vide Vicella.

Nostris quoque Viz. Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 127: Il tenoient leur parlement en une Viz, qui descendoit de l'une chambre en l'autre. Lit. remiss. ann. 1404. in Reg. 159. Chartoph. reg. ch. 201: Lequel Johan de Billy monta en une Viz, etc. Aliae ann. 1417. in Reg. 170. ch. 105: Une Viz par laquelle l'en monte en la chambre. Vifz, in aliis ann. 1451. ex Reg. 184. ch. 114: Le suppliant monta par la Vifz en la salle du chastel de Senecey, jusques à l'uys de la chambre de la dame; aprés ce descendit par laditte Vifz.

Vis Laica, in Charta Edwardi I. Reg. Angl. ann. 1298. apud Kennet. in Antiquit. Ambrosd. pag. 335: Praecepimus quod omnem Vim laicam quae se tenet in ecclesia de Bukenhull, quo minus idem Episcopus officium suum spirituale ibidem exercere possit, sine delatione amoveres ab eadem.... praedicti Johannes, Gilbertus, Johannes, etc. qui se Vi laica in eadem ecclesia tenuerunt in adventu tuo ibidem se alibi transtulerunt, et confestim post discessum tuum ab ea, aggregatis sibi aliis malefactoribus se in eam Vi armata iterato intruserunt. Placit. ann. 25. Henric. III. reg. Angl. Sutht. rot. 27. in dors. in Abbrev. Placit. pag. 113: Praeceptum fuit vicecomiti quod amoveri faceret Laicam Vim, per quam homines prioris de Mertonia obsessi sunt in capella de Roppel, ita quod liberum habeant ingressum et egressum.... Praeterea praeceptum fuit eidem vicecomiti quod attachiaret per salvos pleglos magistrum Albericum, officialem archidiaconi Wyntoniensis de esse coram Dno Rege, etc. ad respondendum quare contulit praedictam capellam et in ea personam instituit contra clamorem dni Regis...... Vicecomes mandavit quod non fuit inventa Laica Vis et quod magister Albericus non habuit laicum feodum nec voluit invenire plegios. Et quia testatum fuit quod clerici obsederunt homines dicti prioris in praedicta capella, praeceptum fuit vicecomiti quod amoveri faciat omnem vim tam clericorum, quam laicorum, per quam, etc.

Vis Magna, et Parva, seu Ad magnam vim et parvam: Formula, quae crebro reperitur in Chartis, quae agunt de feudis vel Castellis reddibilibus, id est, quae vassalli reddere domino superiori tenebantur, seu is vellet ea ingredi cum mediocri comitatu, ad parvam vim: seu cum majori comitatu, ad magnam vim, ut colligitur ex Inventar. Chartar. Reg. ann. 1482. fol. 116: Promittit (dom. de Vitriaco) dominum Regem in suis castris recipere in magna et parva comitiva. De anno 1230. Ea notione has voces intelligi debere pluribus docuimus in Dissertat. 30. ad Joinvillam pag. 352. 353. Vide Feudum Reddibile, in Feudum, et Reddere.

Quod rursum probat Charta Ludov. comit. Valentin. ann. 1375. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 204: Dictus dominus Eynerius et ejus successores in praedictis infeudatis et donatis teneantur recolligere in dictis castris et eorum utroque, omni tempore guerrarum et pacis, nos et nostros haeredes et successores et gentes nostras, iratos et pagatos, cum armis et sine armis, in magna quantitate et parva. Vide supra in Fortia 2.