Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIS

VIS,³ Procurator, actor, qui alterius auctoritate et nomine agit. Charta Guillelmi Aurel. Episc. ann. 1253. ex lib. albo Episc. Carnot.: Noveritis quod cum Praepositus Carnotensis seu Vis nobilis dominae M. Comitissae Carnotensis res Johannis Collirubei et Petri dicti Sequart cepisset et captas detineret, etc. Eadem leguntur in Charta praedictae Comitissae ejusdem anni ibid.: Cum praepositus noster Carnotensis seu Vis nostra, etc. Infra Mandatum dicitur. Vide in hac voce num. 3. Force, eodem sensu, occurrit in Composit. inter Carolum Carnot. Comit. et Capitul. Carnot. ann. 1306: Se le Prevost ou la Force le Conte prennent ou seisissent hoste de chapistre, ou les biens de l'oste, etc. Infra: Se la cause de la prise, ou de la sesine depent dou fet dou baillif ou dou prevost, etc.