Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VISA

VISA, Vox jurisdictionis ecclesiasticae, vulgo Visa, a formula in his litteris approbationis usitata ducta origine. Expositio compend. benefic. fol. 47: Possessionem praecedere debet Ordinarii collatio, aut signatura Papae cum Ordinarii approbatione quae Visa dicitur.