Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VISITATIO

VISITATIO, Pensitationis species: ita appellata, quod tenentes Dominos suos identidem visitare tenerentur cum xeniis aut muneribus, quod postmodum in praestationem necessariam abiit, et in Gallia nostra Salutatici nomine innotuit. Orig. Murensis Monasterii pag. 39: Villicus autem debet dare, sicut omnes villici nostri debent, piscem magnum pretio 5. solidorum ante Natale Domini, quod vocatur Visitatio. Pag. 40: Rustici autem, qui habent scopasse, serviunt diem in ebdomada, et qui dimidiam in secunda, vel censum dant, et Visitant villicum semel in anno. Id est, jus visitationis praestant. Pag. 47: Villici, qui sub se habent homines servientes, ex diurnalibus, quorum Visitationem accipiunt, debent dare pisces singuli quinque siclorum, alii autem non; sed secundum uniuscujusque constitutionem: nam ille, qui multos habet Visitatores, et quoque nullos, possunt coaequari. Vetus Charta ibidem pag. 65: Persolventem annuatim in censum sextum decimum dimidium modium avenae, et siliginis aridi, et in festivitate S. Thomae 4. solidos ad Visitationem. Tabular. Abbat. Metloc. in Diario Diplom. tom. 2. pag. 122: In Natale Domini, aut Visitacionem, aut sex denarios. Ibid. pag. 123: In Natale Domini in Visitacione sua duos solidos et 40. panes et 20. modia avenae reddunt.

Visitatio Imperatoris, Praestatio, quam a vassallis et tenentibus exigebant Domini, cum ab Imperatore ad curiam evocabantur auxilium in bello per se, vel per milites suos praebituri. Auxilium pro eundo ad Imperatorem alibi dicitur. Vide Auxilium, pag. 500. col. 2. Litterae anni 1239. Hist. Dalph. pag. 64: Est de jure imperii, ut principibus ecclesiasticis venientibus ad curiam de speciali mandato et pro servitiis imperii, ab eis qui tenent regalia ecclesiae suae in subventione congrua debeat provideri. Charta ejusd. anni ibid.: Praecipiendo quatinus pensata liberalitate, quam solummodo pro nobis exibuit, in hoc facto ipsi Archiepiscopo in centum libris Viennensibus pro cavalcata D. Imperatoris ad requisitionem ejus ei totaliter satisfacere procedatis, ne iram D. Imperatoris et nostram et poenam appositam incurrere valeatis. Quae praestatio nomine Visitationis significatur in Charta ann. 1292. ibid. pag. 63. col. 2: Nos ex certa scientia et plena deliberatione, primo a petitione subventionis seu juvaminis per clericos et cives civitatis nostrae Diensis, ratione Visitationis Imperatoris ut Regis Alamanniae, pro utilitate nostrae Diensis, ecclesiae, ut taliter nobis debitae et debiti autoritate cujusdam privilegii et privilegiorum ecclesiae nostrae Diensi ab Imperiali culmine concessorum desistimus.

Visitatio, Peregrinatio, ut videtur, seu emolumentum quod ex fidelium peregrinationibussacerdoti obvenit. Charta Odonis Episc. Paris. ann. 1205. ex Chartul. ejusd. Episc. fol. 53: Licebit autem priori et monachis in loco praedicto, si voluerint, aedificare capellam,.... salvo in omnibus parrochiali jure presbitero S. Petri de Gonessa, scilicet quod idem presbiter habebit Visitationes, confessiones, sepulturas, etc. Tabul. Episcopat. Ambian. ann. 1281: Habebit curatus gratuita quae sequuntur: videlicet oblationes confessionum, Visitationes, vina nuptiarum, etc. Nisi sit praestatio quae pro visitatione infirmorum exsolvebatur.