Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VISITATIO

VISITATIO,² Solemnis sacramentorum infirmis administratio. Stat. Einbec. apud Ludewig. tom. 10. Reliq. MSS. pag. 112. cap. 30: De Visitationibus canonicorum. Sciant universi sententia capituli concorditer diffinitum, quod in Visitationibus canonicorum cum Eucharistia vel Extrema unctione, omnes existentes de gremio ecclesiae et praesentes vocari debent, et Visitationi interesse. Visitatus tamen venientibus pro tunc nihil dare debet in praesenti, nisi solum campanario et scholaribus, si qui portaverint cereas. Neque aliter videtur intelligendus Glaber Rodulph. tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 22: Convocatis ceteris fratribus, secundum morem ei Visitationem fecerunt. Tertia namque die peracta, incipiente nocte migravit a corpore.