Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VISO

VISO, (VISARE) a Gallice Viser, Collineare, dirigere. Lit. remiss. ann. 1355. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 43: Qui Johannes quemdam quarrellum tunc accepit, et illum posuit in nuce dictae balistae Visando versus quemdam acervum fimi, pro trahendo dictum carrellum ibidem; et antequam potuisset cepisse suam visionem, nux dictae balistae se laxavit, etc.