Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VISUS

VISUS, Oculus. Lex Alemann. tit. 61. § 3. 4: Si enim Visus tactus fuerit in oculo, ita ut quasi vitrum remaneat, etc. Si autem ipse Visus foras exierit et milus, etc. Ubi per oculum, orbem oculorum intelligit. Vide Leg. Ripuar. tit. 5. § 3.

Visus, Cassidis conspicillum, ut videtur, Gall. Visiere. Fulcherius Carnot. in Hist. Palaest. in Gloss. Gasp. Barthii apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 337: Ut in Visibus eorum et peltis, etc. Vide Viseria. Bongars. pag. 415. lin. 50. Vultus forte, ut sequens.

Visus, Vultus, Ital. Viso, Gall. Visage, olim Vis. Mirac. S. Humil. tom. 4. Maii pag. 405: Habebat autem Visum valde tumefactum ac inflatum, ita quod oculis humanis nimis horribilis apparebat. Vide Viseria.

Visus, ut supra Vista 1. Charta ann. 1358. in Reg. 86. Chartoph. reg. ch. 598: Una cum ipsius domus omnibus et singulis juribus, pertinentiis et appenditiis, Visibus et agotis, etc.

Visus, Inspectio. Rogerus Hovedenus pag. 784: Sed concedit bene quod capiant de boscis suis quod necesse iis fuerit sine wasto, et hoc per Visum forestarii sui, et viridariorum suorum. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 507: Et similiter de toto anno de bosco ipsius Roberti usque ad Creyton scisso per Visum forestariorum nostrorum. In Charta ann. 1300. Regesti Philippi Pulchri Reg. Fr. ann. 1299. ex Tabulario Regio num. 36: Usagium ad ardendum et aedificandum sufficienter ad opus domus ipsius Militis de Iuez per Ostensionem a viridario dictae forestae faciendam, etc. Vide Ostensio et Visores 2.

Lit. remiss. ann. 1409. in Reg. 163. Chartoph. reg. ch. 408: Les parties furent appointées en faiz contraires et en enqueste et Veue termée sur eulx.

Visus, Officium inspectoris ejusque emolumenta. Inquesta ann. 1289. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosd. pag. 314: Certus Visus valet per annum ii. sol. et reddit domino Regi pro praedicta hida et certo Visu x. sol.

Visus, Judicium, arbitrium. Charta ann. 1249. ibid. pag. 241: Rex illas xvi. libras et dimidiam marcae ad quas homines..... in Pydinton..... nuper talliati fuerant, assignavit ponendas per Visum Hugonis Gargate custodis praedictorum maneriorum in praedictis maneriis instaurandum. Litterae Caroli V. Reg. Franc. pro restauratione Communiae Tornac. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. pag. 376. art. 8: Lesquelles (ordonnances touchans loy et justice) demourront et seront mises en la Veue de Prevoz et des Jurez. Occurrit rursum pag. 377. art. 20.

Visus, Visio, Inspectio rei, de qua litigatur, Veue, in veteri Consuet. Normanniae art. 66. Cameracensi, Bononiensi, etc. ut et in veteri Consuetudine Bituricensi edita a Thomasserio cap. 12. View, Rastallo et JC. Anglis. Monstrée de terre, in Consuetudine Turonensi, Lodunensi, Cenomanensi, Britanniae, etc. Bracton. lib. 4. tr. 1. cap. 16. § 4: Necesse est, quod fiat Visus de tenemento a juratoribus ut certa res deduci possit in judicium, et quod juratores verum et certum facere possint sacramentum, et quod perinde possit justitiarius justum proferre judicium. Litterae procuratoriae ann. 1348. ex Chartul. 21. Corb. fol. 193. v°: Dantes dictis procuratoribus nostris... potestatem.... Ostensionem et bonsnagia faciendi. De requerre veuez ou hestencions de lieux, in aliis Litteris de eadem re ibid. fol. 192. v°. Charta ann. 1394. ibid. fol. 81: Faire et veoir faire veues et ostensions de lieux, etc. Quomodo autem visus fiat, et de quibus rebus, aperit ibi pluribus idem Bracton. et lib. 5. tract. 3. cap. 8. ut et Fleta lib. 2. cap. 54. § 2. lib. 4. cap. 6. ubi modus videndi praescribitur: praeterea Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 46. 56. lib. 2. cap. 10. Philippus de Beaumanoir cap. 9. Assisiae Hierosol. cap. 27. 222. Statuta secunda Roberti I. Regis Scotiae cap. 37. 38. Glanvilla lib. 2. cap. 1. Placit. ann. 6. Ricard. reg. Angl. Lincoln. rot. 4. Norfolc. rot. 3. in Abbrev. Placit. pag. 3. Wiltes. rot. 3. ibid. pag. 6. Statutum 2. Westmonaster. cap. 53. Vetus Consuetudo Normanniae cap. 66. 85. etc.

Visio, Eadem notione, in Regiam Majestatem lib. 1. cap. 9. § 3. Judicium Scaccarii S. Michaelis ann. 1225. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 964: Judicatum est quod duellum vadiatum nullum sit, ex quo nullus miles fuit ad Visionem. Aliud ann. 1236. ibid.: Praeceptum est quod Visio potest fieri sine militibus in omni placito, de quo bellum non possit exire. Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 1904: Ex parte dom. Regis vobis significamus quatinus presbiteros propinquos et loci vicinos fide dignos et non suspectos per aliquem decanum vestrum,..... citari faciatis ad Visiones et ad assisias.

Visio, Recognitio scripturae, ut supra Vidimatio. Vide in Vidimare. Charta ann. 1294. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 21: Datum hujus Visionis factae a nobis Roberto Macloviensi Episcopo, etc.

Visores, Qui ad visum tenementi delecti sunt, apud Bractonum lib. 5. tract. de Essoniis cap. 14. et in Fleta lib. 4. cap. 6. § 1. Veeurs, in Scacario Normannico ann. 1497. Vide Ostensio et Visores, suo loco.

Visus Franci Plegii. Vide Plegius.