Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VITA

VITA., Vita Communis, quam Monachi profitentur, qui in communi vivunt, ac simul degunt, et, ut ait Cassianus coll. 18. cap. 5. ex communione consortii, Coenobitae, cellaeque ac diversoria eorum Coenobia, vocantur. S. Augustinus lib. 1. de Morib. Eccl. cap. 31: Quis non illos miretur et praedicet, qui contemptis atque desertis mundi hujus illecebris, in communem Vitam, castissimam sanctissimamque congregati, simul aetatem agunt, viventes in orationibus, in lectionibus, etc. Caesarius Arelat. serm. 17: Vovit aliquis ...... ire ad communem Vitam in societate sanctorum, etc. Infra: Hic quibus placet, relicta omni spe seculari, et omni actione terrena voveant, se conferendo in societatem sanctorum, et in communem illam Vitam, Vitam, ubi non dicitur aliquid proprium; sed sunt omnia communia, et est illis anima una, et cor unum in Deum. Adelbertus Abbas Heidenheimensis pag. 333: Qui cum non invenirent certas rationes, quibus communis Vita in singularem proprietatem et secularem voluptatem esset transmutata, etc. Hanc etiam Laici interdum profitebantur, qui etsi habitu nec Clerici nec Monachi, nequaquam tamen iis dispares eorumque instar saeculo abrenuntiantes, sub Clericorum et Monachorum regulariter viventium, atque adeo Sacerdotum obedientia, devotissime vivebant, et eis serviebant: de quibus egit Baronius ann. 1091. num. 4. 5. 6. Vide praeterea Turrianum pro Epistol. Pontificum lib. 5. cap. 5. Bertholdum ann. 1091. Vitam S. Altmanni Episcopi Pataviensis pag. 42. Vitam S. Anselmi Episc. Lucensis, Gerhohum Reichersperg. cap. 16. etc.

Vita Vulgaris, scilicet Laicorum, in lib. 1. Capitul. cap. 452.

Vita. Stephanus Episcopus Tornacensis Epist. 1. de Regula Grandimontensium: Libellus eorum, qui Constitutiones continet, non Regula appellatur ab eis, sed Vita. Inde est, quod sicut a regula, quam observant Canonici nostri, dicuntur Regulares: sic etiam ipsis necesse est a Vita, quam profitentur, dicantur Clerici seu Laici Vitales.

Vitae Liber, Martyrologium. Vide in Liber.

Vita, pro Vitta, in Gloss. Gr. Lat. λῶμα, filum, Vita. Leg. forte λῶρον, filum, vitta.

Vita, Pensio annua ad vitam, vel ususfructus, ut infra Vitalitium. Charta ann. 1232. ex Chartul. 21. Corb. fol. 322: Quem mansum tenet modo et possidet domina Hessa de Bousencourt, salva tamen Vita praedictae Hessae. Vide Viagium 2. et Victus 1.

Vita Mensalis, Cibus, victus. Charta ann. 1467. ex Tabul. S. Maurini inter schedas Mabill.: Ordinamus ulterius, quod si dictus rector sive vicarius perpetuus Vitam mensalem in dicta abbatia et refectorio ejusdem sumere noluerit, praenominatus abbas solvat eidem rectori sive vicario perpetuo..... quatuor quarterios bladi frumenti. Fille de vie, nude appellatur, quae libidini inservit, in Stat. urbis Trecens. ann. 1396. ex Cod. reg. 9827. 4. 4. fol. 43. r°: Item que toutes filles de Vie ..... facent leurs bouticles ès lieux à ce ordonnez d'ancienneté.

Vite. Testam. Johannis Fabri Carnot. Episc. ann. 1390: Eos (executores) rogo intime quod papirus quas Vite soleo appellare, eidem domino Petro Solier, et non alteri tradant, quod meae fatuitates vulgarentur amplius, quod non expedit homini qui statum habuit in vita. Forte, Gesta, annales.