Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VIVO

VIVO, (VIVERE) Vim habere, alicujus esse virtutis. Quae ergo ante non motae sunt actiones, triginta annorum jugi silentio, ex quo competere jure coeperunt, Vivendi ulterius non habeant facultatem, in Cod. Theod. leg. un. de action. certo temp. finiend. lib. 4. tit. 14.

Vivere de suo. Lex Longob. lib. 2. tit. 52. ยง 2. Carol. M. 18.: Si Comes in suo ministerio justitiam non fecerit, tunc Missus noster de hac causa sonare faciat, usque dum justitiae ibidem factae fuerint. Et si vassus noster justitiam non fecerit, tunc Comes et Missus noster in ipsa causa sedeant, et de suo Vivant, quousque justitiam faciat. Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 133. 204. paulo aliter haec habent: ubi de suo vivant, id est, nihil eis ex publico praebeatur, nec conjectum habeant.