Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOCABULUM

VOCABULUM.,² Vita B. Vict. III. PP. tom. 5. Sept. pag. 419. col. 1: Sane in altari B. archangeli Michaelis reliquias condidit SS. Nicandri et Marciani, Johannis et Pauli, Viti, Mercurii et Caterinae, et Vocabula sanctorum Apollinaris episcopi, Proti et Jacinthi. Ubi nomina sanctorum scripto mandata in altari condita fuisse significari videtur, cum eorumdem reliquiae, uti aliorum, non adessent.