Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOLENTES

VOLENTES, Qui non ex officio, sed sponte et voluntarie serviunt, Gall. Volontaires. Charta Ludovici Reg. Comit. Provinciae ann. 1409. ex Schedis Praes. de Mazaugues: Jus inquirendi, procedendi, ac puniendi officiales et servitores nostros, qui Volentes dicuntur, et sunt ad honores, et nostrae Majestati et Curiae continuo actu non serviunt. Vide Voluntarii.