Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): Voluntarius

Voluntarius, Propensus, qui ultro in rem aliquam incumbit. Vita S. Isidori Episcopi Hispalensis n. 20: Si quem in lege Domini Voluntarium reperisset, nimia venerabatur dilectione, et inter suos secretarios amicabiliter annotabat. Charta ann. 1523. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 335: Ad ea Voluntarii sumus.

Nostris alias Voulenteux, pro Benevolens. Lit. remiss. ann. 1464. in Reg. 199. Chartoph. reg. ch. 466: Afin que icelle Giraude...... fust plus enclinée et Voulenteuse envers le suppliant, etc.