Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOLUNTARIUS

VOLUNTARIUS,⁴ Qui quovis modo jus habet in rem ex voluntate possessoris, practicis nostris Ayant cause. Charta Joan. comit. Arman. ann. 1357. in Reg. 159. Chartoph. reg. ch. 25: Concedimus Guillelmo Rolande militi quod ipse et haeredes et successores sui et Voluntarii, possint...... construere, habere et tenere molendina navalia et alia quaecumque in fluminibus Garonae et Tarni. Vide Voluntarius, 1. 2. 3. in Voluntarii.