Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOS

VOS., Litterae Caroli VIII. Reg. Franc. ann. 1483. inter Observat. Godefridi ad Vitam ejusd. Reg. pag. 385: Sic signatum supra plicam, Per Regem in suo Consilio, in quo Vos, Dominus Desquerdes, et plures alii erant. Par le Roi, en son Conseil ou quel Vous estiƩs, etc. in Statuto Caroli V. Reg. Franc. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. pag. 653. Formula in Litteris Regiis usitata qua Cancellarius denotatur. Huic simillima est ista, Ad relationem vestram, quae passim occurrit in Litteris Regiis. Vide easdem Ordinat. tom. 5. pag. 581.