Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOX

VOX, diversis notionibus accipitur: interdum enim pro clamore militari, Cry d'armes. Caesarius lib. 7. de Mirac. c. 39: Nos hodie dextras vobis dedimus, nos signa vestra militaria ibi vidimus, nos Vocem vestram ibi audivimus. De torneamento loquitur Will. Brito lib. 11. Philippid.: ....... Necdum Vox ulla sonabat.

Pro Pars. Stat. ann. 1378. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 394: Qui dictorum civitatis et burgi majores esse dicebantur, aut specialiter Vocem majorem habere in regimine reipublicae, universitatis, civitatis et burgi praedictorum. Pro Fama, nostrates Voix usurparunt. Stat. ann. 1373. tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 649. art. 18: Et pour ce qu'il est Voix et commune renommée, que, etc.