Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOX

VOX,² Jus testimonii ferendi. Edictum Theoderici Regis Italiae § 48: Quia hujusmodi personae (servi et liberti) neque in civilibus neque in criminalibus causis contra patronos aut dominos, eorumque liberos, etiamsi pro eis dicant, Vocem possunt habere legitimam, etc. Concilium Francoford. ann. 794. can. 36. al. 34: De criminosis, ut non habeant Vocem accusandi majores natu, aut Episcopos suos. Definitio Concilii Duziacensis de Duda Monacha can. 2: Quapropter Vocem non habent, ut sacramento de hoc sacrilego adulterio se... valeat expurgare. Concilium Pontigonense ann. 876: Si post quatuor menses purgare se canonice non poterit, nulla ejus Vox penitus audiatur. Lactantius lib. de mortibus Persecutor. num. 13. de Christianis: Non de rebus ablatis agere possent, libertatem denique ac Vocem non haberent, id est, jus testimonii ferendi.

Vocem non Habere, dicitur apud Bractonum lib. 3. tr. 2. cap. 34. § 3. et in Fleta lib. 1. cap. 34. § 9. cap. 38. § 21. ille, qui inter infames habetur, eoque ipso ad testimonium dicendum non admittitur.

Vocem Dare, Accusare, deferre, querelam deponere, Gall. Former sa plainte. Conc. Legion. ann. 1012. inter Hispan. tom. 3. pag. 192: Si quis vulneraverit aliquem, et vulneratus dederit Vocem Sayoni regis; ille qui plagam fecerit, persolvat Sayoni regis cannatellam vini, et componat se cum vulnerato.