Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOX

VOX,³ Jus suffragii ferendi in Capitulis, etc. Charta ann. 1246. apud Columbum in Episcop. Sistaric.: Concedimus, quod in Capitulo nostro Vocem tanquam Canonicus habeatis. Charta fundat. S. Capellae Vicennarum ann. 1379. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 192. col. 2: In quo (capitulo) thesaurarius primam, dictus vero cantor post eundem thesaurarium immediate et secundam vocem habeat... In quo duorum vicariorum Voces pro una Voce dumtaxat computabuntur. Adde tom. 4. Gall. Christ. edit. col. 116. et Hist. Mediani monast. pag. 410.