Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOX

VOX,⁴ Jus, quod quis habet in rem aliquam. Lex Wisigoth. lib. 4. tit. 3. § 4: Quia vero quidam tutores aut persuasione aut indignatione circumveniunt eos, quos tueri gratissime debuerunt, et de rebus reddendae rationis securitates accipiunt, vel certe diversarum obligationum scripturas ab illis exigendas insistunt; quo extinctis Vocibus eorum, quae illis competunt nunquam inquirere, vel recipere permittantur. Testam. Guifredi Comit. Cerritan. ann. 1035. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 432: Quantum ibi habeo vel habere debeo, sive per prisione, sive per parentorum, vel per qualicumque Voce, etc. Charta ann. 1070. in Append. ad Marcam Hisp. col. 1153: Per hanc scripturam venditionis meae vendo vobis omnes Voces et dretaticos, possessiones, etc. Per alodium, sive per aliam qualemcumque Vocem.... Per nos vel per nostram Vocem, etc. in Charta ann. 1126. inter Probat. tom. 2. novae Hist. Occitan. col. 442. Berengarius Comes Barcinonensis in donatione civitatis Tarraconensis Romanae Ecclesiae, ann. 1090: Ea scilicet deliberatione, ut ego et mei posteri omnes..... teneamus hoc totum per manum et Vocem S. Petri, ejusque Vicarii Romanae Sedis Apostolici, per quinquennium persolventes et 125. libr. purissimi argenti ad justum pensum. Charta Alfonsi Regis Legionensis apud Anton. de Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 3. pag. 227: Do et offero monasterio S. Vincentii Ovetensis, quod dicitur Capella Regum, totam Vocem et totum jus Capellaniae, in ipsa plantatione, ubicumque extensa fuerit, etc. Charta Sancii Regis Aragon. aerae 1131. apud eumdem tom. 7: Sicut unquam habui, vel tenui, seu habere potui per qualescunque Voces, etc. Charta Ranimiri Regis Aragon. aerae 1173. apud Blancam in Comment. Rer. Aragon. pag. 647: Cum suis terminibus,... directaticis, eremis, et populatis, et montibus, et aquis, et palustris, et cum omni censu, quod pertinet ibi, vel pertinere debet ad meam regalem personam vel Vocem. Alia apud Catellum lib. 4. Rerum Occitan. pag. 651. de quadam Inquisitione: Aut si de ipsa insula terraemeritum exuunt ad potestatem Rainardi, aut permansit postea in Voce Vaidrani, etc. Vide tom. 2. Capitul. Regum Franc. col. 1548.

Vox, Eadem, ni fallor, notione, in veteri Charta Rivipollensi aerae 888. apud Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 4: Ipso alode cum fines et terminos suos, sicut in ipso judicio resonat, quem acquisivit per Vocem liberto suo, etc.

Mala Vox, seu Mala voce possidere dicitur is, qui contra jus rem detinet. Charta Garsiae Regis Navarrae, aerae 1185. apud Sandovallium in Episcopis Pampilon. qua concedit Episcopo Pampilonensi, Synagogam Judaeorum de Stella, liberam et integram, sine ulla Mala Voce, ad peragendum in ea Ecclesiasticum ministerium, etc. Fori Oscae ann. 1247. f. 5: Quicunque miserit Malam Vocem in haereditatem, quam alius possidet, et forte infra unum annum et unum diem noluerit accipere directum de illo, qui tenet illam haereditatem, etc. Observantiae Regni Aragon. lib. 6. tit. de Generalib. Privileg. § 21: Postea sine Mala Voce retinere potest emptor, etc. Adde Foros Aragon. lib. 7. pag. 132. v. 133. etc. Michael del Molino in Repertorio Foror. Aragon. pag. 331: Viduitatis jure si possidet vidua aliquam rem, et imponitur sibi in ea Mala Vox, debet in judicio nominare haeredes viri sui mortui, et dabitur ei dilatio, ut denuntiet Malam Vocem dictis haeredibus sui viri, etc. Adde pag. 81. 82. v.