Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOX

VOX,⁵ Actio qua rem aliquam quis postulat, ceu in eam jus habens. Notitia judicati ann. 1036. in Append. ad Marcam Hispan. col. 1063: Quod si aliquis homo utriusque sexus hanc donationem seu consignationem disrumpere tentaverit, Vox ejus in nullo proficiat. Eadem occurrunt apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 156.