Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VOX

VOX,⁶ Fiscus, dominium. Charta Fernandi Hispan. Reg. aerae 1210. apud Cencium inter Census Eccl. Rom.: Si quis igitur..... hoc meum spontaneum factum irrumpere praesumpserit,...... pro temerario ausu parti regiae et nostrae centum libras auri persolvat; et quod invaserit vobis vel Voci vestrae in contraduplum reddat.

Haud facile est divinare quid significet Prendre la voix du Roy in Litteris ann. 1372. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 5. pag. 565: En nostre presence ont prins la Voix du Roy nostredit Seigneur, et mis ses penons et bannieres ès forteresses des dictes villes. Ubi de supremi dominii professione agitur: unde Cl. Editor suspicatur iis significari posse ab iis hominibus jus regium in eos agnitum fuisse: haud probabiliori fortasse conjectura existimem ego intelligendum esse proclamationes Regis nomine factas, quod signum erat supremi dominii non secus ac vexillorum erectio, ut videre licet supra in voce Vexillum.

Falsis Vocibus Cantare, dicitur Musicis de voce acutam vocem ementiente, Gall. Fausset. Alii a faucibus vocis originem accersunt. Institutiones Capituli Generalis Cisterciencis Ord. cap. 71: Viros docet virili voce cantare, et non more foemineo, tinnulis, vel ut vulgo dicitur, falsis Vocibus histrionicam imitari lasciviam.