Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): VULPES

VULPES, Machinae bellicae species. Albertus Aquensis lib. 2. Hist. Hieros. cap. 30: Unus de majoribus Alemanniae Vulpem ex proprio sumptu quercinis trabibus composuerunt, cujus in gyro tutos intexuerunt parietes, ut gravissimos Turcorum sufferret ictus armorum, omniaque jaculorum genera: ac sic in ea manentes tuti, et illaesi urbem fortiter impugnando perforarent. Hoc tandem Vulpis instrumentum, dum ad unguem opere et ligaturis perduceretur, milites praedictorum Principum loricati ad viginti in eadem Vulpis protectione sunt constituti. Sed magna virorum inundatione et conamine juxta muros applicata, non aequo subsedit aggere, etc.

Vulpecula, Eadem notione, apud Ottonem de S. Blasio cap. 23. Vide Ericius 2.