Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): impero

impero, (imperare)

a) befehlen im eigentlichen und engern Sinne des Wortes (vgl. imperativus sub b), in Bezug auf die Tätigkeit eines Vermögens der Gegensatz zu elicere (←): imperare est actus rationis praesupposito tamen actu voluntatis, th. I. II. 17. 1 c; imperare autem est quidem essentialiter actus rationis, imperans enim ordinat eum, cui imperat, ad aliquid agendum intimando vel denuntiando; sic autem ordinare per modum cuiusdam intimationis est rationis. Sed ratio potest aliquid intimare vel denuntiare dupliciter. Uno modo absolute; quae quidem intimatio exprimitur per verbum indicativi modi, sicut si aliquis alicui dicat hoc est tibi faciendum. Aliquando autem ratio intimat aliquid alicui movendo ipsum ad hoc, et talis intimatio exprimitur per verbum imperativi modi, puta (z. B.) cum alicui dicitur fac hoc. Primum autem movens in viribus animae ad exercitium actus est voluntas . . . Cum ergo secundum movens non moveat nisi in virtute primi moventis, sequitur, quod hoc ipsum, quod ratio movet imperando, sit ei ex virtute voluntatis. Unde relinquitur, quod imperare sit actus rationis, praesupposito actu voluntatis, in cuius virtute ratio movet per imperium ad exercitium actus, ib.; imperare nihil aliud est, quam ordinare aliquem ad aliquid agendum cum quadam intimativa motione, ib. 2 c; vgl. 4 sent. 15. 4. 1. 1 ad 3.

Zu actus imperatus → actus sub a; zu ars imperans → ars sub b; zu caritas i. → caritas; zu habitus i. → habitus sub d; zu motus i. → motus sub b; zu potentia imperans & imperata → potentia sub b; zu principium i. → principium; zu virtus i. → virtus sub e.

b) befehlen im weitern Sinne des Wortes (per quandam interpretationem et aequivalentiam, 4 sent. 15. 4. 1. 1 ad 3; vgl. imperativus sub b): virtutes appetitivae non sunt imperantes libere, th. I. II. 11. 2 c.