Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ASSUMPTIO

ASSUMPTIO, Dies mortis Sancti alicujus, quo scilicet ejus anima in coelum assumitur: Assumptio S. Joannis Apostoli et Evangelistae, apud Ordericum Vitalem lib. 5. pag. 593. et in Vita Godefridi Comitis Campebergensis cap. 54. Proprie vero dicitur Transitus B. Mariae, ut ait Durandus lib. 7. Ration. cap. 1. num. 19. Frodoardus in Leone IV. PP.: Tandem clara dies Reginae Adsumptio coelis Regiparentis adest. Adde Serm. S. Autberti Beneventani tom. 4. SS. Ord. S. Benedicti pag. 266. Vide Dormitio.