Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ACCIPIO

ACCIPIO,² (ACCIPERE) Mulcta pecuniaria aliquem punire, eamque exigere. Charta Milonis dom. Noëriorum ann. 1218. in Carthul. Lingon. eccl. ex Cod. reg. 5188. fol. 235. v°: Cum controversia verteretur inter me ex una parte et venerabilem patrem Willielmum Lingon. episcopum ex altera, super familia Petri de Maiseio, ita Composuimus,.... quod nec ego nec dictus episcopus manum apponere possemus in corporibus dictae familiae, nisi de assensu partium, et nisi forte tale forifactum faceret, quod non posset esse quin Acciperetur; etiamsi taillia in dicta familia fieret, vel aliquid alio modo Acciperetur, de suo, quocumque modo Acciperetur, insimul esset.

Accipere se ad invicem, Gall. Se prendre l'un à l'autre, corps à corps, Manibus sese apprehendere, ad invicem adhaerere. Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 170: Pillardus exponentem cum gladio invasit, et occidere ipsum pro posse vires apposuit.... Praefati exponens et Johannes Pillardus se ad invicem Acceperant.