Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ATTENDO

ATTENDO, (ATTENDERE) Custodire, observare. Greg. Turon. lib. 1. Miraculorum cap. 45: Haec autem comminati miserunt eum in exilium apud urbem Mediolanensem. Factum est autem ut adveniente festivitate S. Victoris, convenientibus populis et hic vigiliis interesset, sub libera enim custodia absolutus Attendebatur, etc. Contractus matrimonii ann. 1299. apud Acherium tom. 8. Spicil. pag. 262: Omnes subjecti nostri dictorum locorum de Burgaano et ejus vallis, et de Garraveto pro Attendendis et complendis omnibus et singulis supradictis facient homagium ore et manibus commendatum, et juramento vallatum. Confoederationes ann. 1314. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 158: Si sibi placuerit, sit in et de confoederationibus et unionibus praedictis, et eas promittat Attendere. Legitur rursus in Charta Aymari de Pictavia ann. 1268. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 287. Vide Attenere.