Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUCTOR

AUCTOR, apud Latinos Scriptores et JC. dicitur dominus rei, vel venditor, qui rem vendit, dominiumque illius habere se profitetur, probatque. Unde apud Ciceronem malus auctor audiebat, qui Auctoritatem, quam in re habere se contendebat, probare non poterat. Et auctoritatem defugere dicebatur is, qui nolebat se auctorem profiteri, ut contra, qui auctorem se promiserat, auctoritati obnoxius erat. Denique auctorem suum laudare dicebatur emptor, qui nominabat dominum suum, a quo emisset, si res empta in eo esset, ut evinceretur. Haec praemittenda fuerunt, ut eamdem vim ac notionem habuisse id vocabuli posterioribus ac infimis saeculis tandem constaret. Marculfus lib. 1. form. 36: Si aliquis per quodlibet ingenium eum inquietare voluerit, licentiam haberet in vice Auctorum suorum ipse vel advocatus suus eorum causas adsumere. Charta Austindi Burdegalensis Archiepiscopi apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 4. cap. 7: Post haec Bernardus Comes, ut solet fieri in talibus, et ut mos regionis illius, illius fundi empti Auctorem a me expetere coepit, quem praesto habens sibi obtuli, qui nihil habens quod diceret, tacuit. Charta Gaufredi Comitis Ruscinonensis ann. 1167: Si aliquis homo sive sit Miles, sive rusticus... praedictam aquam tibi vellet auferre,... nos promittimus per stipulationem, quod erimus Auctores tui atque fideles adjutores, etc. Ita accipitur in Edicto Theoderici Regis cap. 12. in Lege Wisigoth. lib. 2. tit. 2. § 1. in Lege Ripuar. tit. 57. § 2. 6. 7. tit. 65. § 2. in Capit. Caroli Mag. lib. 3. cap. 43. Capit. II. ann. 803. ult. in Charta Theoderici Regis apud Doubletum in Hist. Sandionysiana pag. 687. in Leg. Rotharis Regis Longob. tit. 93. § 2. 234. etc. Conf. Haltausii Glossar. German. col. 707. voce Geware.

Quin genuinam vocis Auctor notionem assignet hic Cangius, nullus dubito; verum dubitarim an scribendum Auctor, an potius Autor vel Author. Ratio est, quod Auctor ab Augere melius emtori conveniat, quam venditori; Autor vero vel Author ab Antiqua voce Gallicana, qua Dominus significaretur posset derivari. Vox Dominus venditori belle congruit, et Britones-Anglici, quorum linguae antiquitas omnibus nota est, pro domino, hero vel magistro dicunt Athaw, alii Aremorici Autrou.

Autores dicti praeterea qui vel generis vel opum, et honorum parentes aliis fuere. Vide Sirmond. ad Sidon. in Paneg. Majoriani vers. 354.

Secundus Auctor, Fidejussor, sponsor. βεϐαιωτής in Gloss. Graec. Lat. Alibi: προπράτωρ, Secundus Auctor; quia nimirum ipse qui vendit, primus auctor est, fidejussor vero Secundus Auctor, qui suo periculo affirmat, illum bonum esse auctorem: nam Auctor proprie est venditor. Vide leg. 4. D. de Eviction. et Casaubonum ad Theophrasti Characteres pag. 252. et ad Hist. Aug. pag. 236.

Auctor Dominicus, in Lege Longob. lib. 2. tit. 52. § 17. Ludov. P. 38. Auctor Ecclesiarum, in form. 16. Auctor villae apud Murat. tom. 1. part. 2. pag. 133. col. 2. C. in legibus Ludovici Imperat. Sed iis locis legendum actor. Ita est ap. Murat.

Auctores, Magistri, professores in lege un. C. de Studiis liber. urbis Romae.