Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUCTOR

AUCTOR,² Christus Dominus nude dicitur, in Charta ann. 1038. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. aevi col. 177: Quisquis in sanctis ac venerabilibus locis ex suis aliquid contulerit rebus, juxta Auctoris vocem, in hoc saeculo centuplum accipiet, insuper, quod melius est, vitam possidebit aeternam. Eadem rursum occurrunt in Ch. ann. 1061. ibid. col. 1089. Verum antiquiorem esse hanc formulam observat idem Muratorius, ex Charta nempe ann. 872. tom. 5. earumd. Antiq. col. 628. ubi quod de eleemosyna in pauperes dictum fuerat, ad donationes ecclesiis factas detorsum fuisse monet.