Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUCTOR

AUCTOR,³ Judex, magistratus publicus. Placit. ann. 927. inter probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 19. col. 2: Ut Auctor vel defensator Fredeloni de castro Andusiense in ejus praesentia facimus plancturiam.... Sed precamur vos, domne Fredolo, actor vel densator, cum judices vestros vel ceterasque personas possessio nostra per hanc occasionem non rumpat... Unde laudamus te, vir laudabilis, defensor Fredelo, nec non et vos honorati, qui curas publicas agitis assidue, ut istam plancturiam firmare faciatis.