Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUCTORITAS

AUCTORITAS, Diploma Regis, Imperatoris, summi Pontificis. Gloss. Lat. Graec.: Auctoritas, αὐθεντία, ἀξιοπιστία, βεϐαίωσις, πρόσταγμα. Hinc frequens illa in Chartis Regiis formula: Et ut haec Auctoritas perpetuum obtineat vigorem, manu propria firmavimus, etc. apud Marculf. lib. 1. form. 3. 4. Beslium in Comit. Pict. pag. 165. 172. in Regib. Aquitan. pag. 18. et alios passim. Gregorius Turon. lib. 9. Hist. cap. 41: Quod cum Childeberto Regi nunciatum esset, statim directa Auctoritate, praecepit Macconi Comiti, ut haec reprimere omni contentione deberet. Adde cap. 30. et 44. ejusdem libr. Chronic. Fontanellense cap. 1: Clodoveum adiit, uti.... patris sui confirmaret Auctoritatem. Et mox: Edita est jussu ejusdem Regis... Auctoritas confirmationis. Hugo de S. Victore lib. 2. de Claustro animae, de Monacho Curiali et Causidico: Oneratur chartulis, Auctoritatibus fultus (Roma) revertitur, ponit diem causae, personas inducit, etc. Ferrandus Diac. in Breviario Canon. cap. 68: Ut Episcopus, qui secunda vel tertia Auctoritate conventus fuerit, et venire contempserit, etc. Anastasius in S. Liberio: Tunc missa Auctoritate per Catulinum Agentem in rebus, simul Ursatius et Valens venerunt ad Liberium. In S. Bonifacio: Ambo Augusti missa Auctoritate hoc praeceperunt. In S. Hormisda: Sumpsit itaque Imperium Justinus, et direxit Auctoritatem suam ad Papam Hormisdam. Et mox: Hic papa Hormisda perrexit ad Regem Theodoricum Ravennam, et cum ejus consilio misit Auctoritatem ad Justinum Imp. Patriarchium Bituricense cap. 30: Ostendit ei falsam Auctoritatem, seu praeceptionem. Adde Constitut. Chlotarii Regis ann. 560. cap. 5. 7. 9. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 2. Synod. Valentin. ann. 589. cap. 3. Capit. Carol. Mag. lib. 1. cap. 88. 82. e Capit. eccles. ann. 817. cap. 6. Flodoardum lib. 2. Hist. Rem. cap. 4. Bedam lib. 2. Hist. cap. 40. Capitul. Caroli Calvi pag. 97. 346. 397. Synod. ap. Vermeriam ann. 853. cap. 2. Pertz. vol. leg. 1. pag. 421. lin. 38. Capitul. missis data ann. 865. cap. 8. ibid. pag. 502. lin. 31. Capitul. Carisiac. ann. 873. cap. 8. ibid. pag. 521. lin. 8. Vitam S. Boniti Episc. Claromont. cap. 2. n. 5. Concil. Palaest. sub Victore I. PP. Baldricum lib. 1. Chron. Camerac. cap. 37. 76. Vitam seu Obitum S. Abbatis Nuncti apud Bivarium ad Chron. Maximi, Paulum Diacon. Emerit. in Vita S. Masonae Episc. Emerit. cap. 15. apud eumdem Bivarium, Sammarthanos in Archiepisc. Aquens. n. 22. etc. Porro Auctoritates Principum rescripta in Codice Theodosiano appellari etiam constat, l. un. de Centurion. (12. 15.) leg. 31. de Petitionib. (10. 10.) leg. 3. de Re militari (7. 1.); sed et titulo ejusdem Cod. de diversis rescriptis additum a Gothis: Item de Auctoritatibus, uti praefert Editio Tiliana, quidam censent. Conf. Gothofr. Proleg. ad C. Th. cap. 5. pag. ccxxii. a. ed. Ritter. Interdum etiam pro Edicto Judicis hanc vocem usurpatam, evincit lex un. Cod. Si certum petatur de Chirogr. (lib. 2. tit. 27. const. 1. § 6.) Constitutio Chlotarii II. in Concilio Parisiensi V. ann. 615. § 24. Auctoritas vel edictum appellatur.

Auctoritas, in veteribus aliquot Inscriptionibus apud. Gruter. 355. 1. 387. 3. reperitur, ubi Scaliger Senatus consultum nondum receptum interpretatur. Vide quos laudat Forcellin. in hac voce.

Auctoritas, Titulus honorarius summis Pontificibus tributus, ab Hincmaro Remensi apud Flodoardum lib. 3. cap. 12. Conf. Dirsken. in hac voce, § 6.