Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUCTORO

AUCTORO,² (AUCTORARE) Ratum habere, authenticum declarare. Praeceptum Chlodovei I. Regis Franc. ann. 496. inter Instrum. tom. 3. novae Gall. Christ. col. 126. Brequin. num. 2. ann. 497.: Et ut hoc praeceptum firmius habeatur... manus nostrae signaculo subter illud decrevimus roborare, ac signo crucis quo sacramur Autoravimus.