Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUCTORO

AUCTORO,³ (AUCTORARE) Dicitur de eo, qui rei alicujus suasor et auctor est. Acta ad Conc. Pisan. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 429: Anno 1378. papa Urbano apud Neapolim residente,... octo de cardinalibus, quos ipse creaverat conspiraverunt contra eum, Auctorante cardinale Aretino.