Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDIENTIA

AUDIENTIA, Judicium. S. Hilarius in Fragm. pag. 6: Quia quanto nos impensiore cura Audientiam quaereremus tanto illi pertinaciore studio Audientiae contrairent. Sulpitius Severus lib. 2. Hist.: Episcopis Audientiam reservare. Lex Wisigoth. lib. 2. § 2: Audientia non tumultu aut clamore turbetur; sed in parte positis, qui causas non habent, illi soli judicium ingrediantur, quos constat interesse debere. Lex Burgund. tit. 19. § 1: Qui ante Audientiam cujuscumque pignora abstulerit. Flodoardus 2. lib. Hist. Rem.: Si quis Episcopus res, quae ab alia Ecclesia possidentur, quocumque ingenio, aut callida cupiditate pervaserit, aut sine Audientia praesumpserit usurpare. Gregorius Turon. lib. 10. cap. 19: Increpitus cur hominem absque Audientia ab urbe rapi, et in custodiam retrudi praecepisset. Ratherius Veronensis Epist. 3.: Cepit me, retrusit in custodiam... ita haec egit, et sine Audientia. S. Bern. Epist. ad Episcopos Aquitaniae: Quicquid, inquiunt, factum sit, modo quaerimus Audientiam; judicium sumus subire parati. Vide Concil. Remense ann. 630. cap. 16. Cabilonense cap. 6. Conventum apud Andelaum ann. 587. Edictum Chlotarii II. in Concilio Parisiensi V. can. 3. etc. Passim in Codice Just. et Theodos.

Audientia Regia. In Collect. Conc. Hispan. tom. 4. pag. 428: Praecipimus ut nostri Vicarii et judices ecclesiastici sedulam curam gerant Regiam Audientiam monendi intra id tempus quadraginta dierum. Ubi per Audientiam Regiam, aut Rex ipse intelligendus videtur, aut ejus consilium, a quo res, de quibus litigatur, judicari solent.

Audientiam Alicujus Appellare, Ad judicium provocare, apud Petr. Cellens. lib. 1. Epist. 16. Audientiam Principis Appellare, in Legib. Wisig. lib. 2. tit. 1. § 23. Vide JC.

Audientiam Tenere. Capitulare de Villis cap. 56: Ut unusquisque judex in eorum ministerio frequentius Audientias teneat, et justitiam faciat.