Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDIENTIA

AUDIENTIA,² controversia, lis. Charta ann. 1021. apud Diagum lib. 2. de Comit Barcinonens. cap. 31: Anno Dominicae trabeationis post millesimum vigesimo primo, orta est Audientia in conspectu Domini Berengarii Marchionis Comitis, etc. Alia ann. 1024. ex Tabulario Urgellensi apud Cl. V. Stephanum Baluzium in Append. ad Capitul. num. 145: Juste debent reverti omnes res, quas Episcopus requirit, unde modo Audientia est, in jus atque dominium Orgellitanae ecclesiae, etc. Infra: Et cum decimis et primitiis de Castellono suprascripto, unde Audientia nuper a me acta est.

Charta ann. 1142. inter Privil. Ord. Praemonst. MSS.: Si forte in aliquibus locis inter aliquos utriusque ordinis (Praemonst. et Cisterc.) aliquid querimoniae intererit, et inter eos familiariter per aliquos religiosos mediatores componi non poterit, sine majori Audientia differretur, ut ad audientiam alterutriusque generalis capituli referatur. Ubi altera vox Audientia, auditum vel conventum sonat.

Audientialis Charta, qua quis ad Principis judicium evocatur, citatur, apud Marculfum lib. 1. form. 28.

Audientiale Opus, in Concilio Meldensi can. 77.