Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDIENTIA

AUDIENTIA,³ pro auditu. Prudentius lib. Peristeph.: Surdis fruendam reddere Audientiam. Breviarium Sarisberiense anni 1556: Triduo ante Pascha finitis Lectionibus non respondeat Chorus Deo gratias in Audientia, sed statim absque intervallo Responsorium incipiatur. Ibidem: Dicat Sacerdos in Audientia, sed sine nota, Orationem, Respice quaesumus. Ubi in Audientia idem est quod clara voce, quae possit audiri.

Charta ann. 1314. ex schedis Praes. de Mazaugues: Dicens quod ad ejusdem bajuli et procuratoris pervenit Audientiam, quod nos, etc. Ordinar. S. Petri Aureae-val. MS.: In magnis vero dupplicibus, non dicuntur praedicti psalmi (graduales) in Audientia; sed sub silentio. Adde Hist. Occit. tom. 2. inter Probat. col. 361. et 511. Caerem. vet. MS. eccl. Carnot.: Ad Primam... unusquisque stans, secum finiat cetera, non in Audientia. Id est, ea voce ut non possit audiri. Vide supra, Audibilis.