Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDIENTIA

AUDIENTIA,⁴ Conventus, consessus, Gall. Assemblée, Auditoire. Henricus Huntindonensis in Epistola de contemptu mundi ann. 1153. Spicil. Acher. tom. 8. pag. 179: Vir tamen effectus narrationem audivi de turpissimis omnino conviciis ad eum dictis, quae si mihi nihil habenti in tanta Audientia dicta fuissent, semimortuum me ducerem.

Charta ann. 1311. ex Tabul. Massil.: Facta relatione in Audientia plana consilii dictae civitatis, etc. Pluries occurrit ibidem.

In Audientia, pro Publice, in Charta communiae Abbavil. ann. 1184. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 56. art. 11: Qui vero inhonestum de communia dixerit in Audiencia, et convinci poterit testibus, judicio scabinorum emendabit. Infra vero pag. 58. Audientia, idem est quod Conventus.