Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDIENTIA

AUDIENTIA,⁷ Tributum. vel tributi species. Charta Petri Episcopi Salernitani, apud Ughellum tom. 1. Italiae Sacrae pag. 501: Et si nos aut nostris successoribus quamcumque conditionem, aut Audientiam, aut quemcumque censum vel servitium imponere voluerimus, etc. Alia anni 1208. in Tabulario Fossatensi fol. 23: Telonium, foragium, toragium, Audientias, haias, saccum, vannum, etc. Alia Petri Episcopi Parisiensis ann. 1212. ibid. fol. 30: Super pastu et Audientiis, etc. Alia ann. 1238. ex eod. Tabul. fol. 111: Quittamus eisdem hospitibus... duos denarios de Audientiis, quos in festo B. Mauri nobis debebant, etc. Rursum: Audientiae de Varennis ibidem recipiendae in festo B. Andreae Apostoli 26. sol. 6. den. et recipiuntur istae Audientiae ratione domorum ibi existentium, videlicet pro qualibet domo 4. den. Paris. etc. Id porro nominis praesertim apud Aurelianenses obtinuit. Charta Ludov. VII. Reg. Franc. ann. 1178. pro Aurelianensibus, in Regesto Philippi Aug. fol. 72. et apud Franc. le Maire in Hist. Aurelianensi pag. 323: Nullus homo societatem habens cum homine de Audientiis totam reddat consuetudinem, sed eam tantum partem, quae ipsum contigerit. Ubi Audientia redditur a praedicto Scriptore Oüance, qui addit id vocabuli bannitiones et proclamationes denotare, quae fiebant pro jure consuetudinum seu pensitationum, in Hallis publicis, ubi ministri audientiales, quos Sergeans Audienciers appellabant, quoslibet banno publico invitabant ad solutionem ejusmodi praestationum, quod in hunc modum concipiebatur: Entre vous Bourgeois Marchans, Qui voulez jouir des Ouances, Venez suivant les Ordonnances, Pair le droit des Ouances. Aux Halles.

Quo in Hallarum loco iis, qui ejusmodi consuetudines seu praestationes quotannis exsolvebant, a Domanii Exactore vel Receptore dabatur carnis porcinae fragmentum: erat autem jus audientiarum unius trezeni. Occurrit etiam vox Oyance, Charta ann. 1286. in Tabulario Abbatiae S. Dionysii: Vente d'heritages chargez entre autres choses d'une geline, 4. deniers d'Oyance, une maille de Hayes à Noël. Charta alia ann. 1295. ibid.: Vente par Marguerite la Gaianne de Champigny aux Religieux, d'une mazure chargée de diverses prestations, d'une corvée aux fenaisons aux Seigneurs de Champigny, et en 2. deniers d'Oyances, payable chacun à la Saint-Denys.

Ex praedictis vocabuli vis non omnino percipitur: nec scio, an Audientiae voce olim intellectae sint praestationes illae, quae ab iis, qui ad placita convenire tenebantur, fiebant, quas Eulogiarum nomenclatura donat Polyptycus Floriacensis: Si ibi sunt Cavaticarii, debent Kalend. Octob. den. 4. et unam diem in banno, et ad 3. Audientias venire cum suis Eulogiis.

Audientiam aliquando saltem usurpatam fuisse pro Tallia ad placitum invicte probat Charta Thomae Abbatis S. Germani a Pratis ann. 1250. ex ejusdem Monast. Tabulario: Notum facimus, quod cum Ecclesia nostra fuisset in possessione... levandi et capiendi Talliam nomine Audientiarum annis singulis ad placitum ab Ermardi, Avelina, etc. Nos vero eorum precibus inclinati praedictas talliam annuam et Audientias dictis hominibus quittavimus... salvo nobis et Ecclesiae nostrae, quod eo anno, quo dominus Rex a nobis solidos suos levabit, talliam a dictis hominibus levare poterimus.

Jam vero Ministri isti Audientiales, Abscultatores videntur appellari in Charta Philippi Augusti ann. 1187. pro Aurelianensibus, in ejus Regesto Herouvalliano fol. 103: Idem tenendum esse praecipimus, ut Praepositus noster per aliquem de Servientibus suis de domo et mensa sua, qui Bedelli et Abscultatores appellantur, circa burgensem aliquem nihil omnino disrationare possint.