Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDIENTIA

AUDIENTIA,⁸ Locus ubi de rebus suis tractaturi congregantur. Lit. ann. 1365. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 554. art. 3: Anno quolibet, fiet una missa solemnis in ecclesia Celestinorum Parisiis,... et quolibet mense percipiunt in Audientia unam bursam. Sic et Audience de France appellatur locus, ubi diplomata regia seu literae, quae sigillo regio communiri debent, obsignantur. Lit. ann. 1400. tom. 8. earumd. Ordinat. pag. 396: L'en paie six solz Parisis pour nous, pour le droit de nostre Audience.