Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDIO

AUDIO, (AUDIRE) Intelligere, capere, Gall. Entendre, comprendre. Epistola J. Episcopi Acconensis ad Honorium III. PP. apud Acherium tom. 8: Spicil. pag. 381: Quoniam autem qui talia dixit, Saracenus extitit, multi ex nostris fidem verbis ejus adhibere noluerunt, non Audientes qualiter ariolus et gentilis de Christo et filiis Israƫl prophetavit, et Nabuchodonosor de futuris regnis et lapide sine manibus de monte exciso somniavit, et Pharao, etc.