Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDIO

AUDIO,² (AUDIRE) Judicare. Appendix Codicis Theodos. a Sirmondo edita Constit. 18: Episcopale judicium ratum sit omnibus, qui se Audiri a Sacerdotibus adquieverint. Cum enim possent privati inter consentientes, etiam judice nesciente, Audire, his licere id patimur, quos necessario veneramur. Ita JC. passim. Vide Senator. lib. 1. form. 37.