Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUDIO

AUDIO,³ (AUDIRE) pro Velle. Capitula Ludovici Pii ann. 824. cap. 9. apud Holstenium, de testibus: Quod si dissenserint, et quaedam pars testium uni praebuerit testimonium, et alia alteri: tunc interrogatur si Audierit per pugnam illorum testimonium approbare. Phrasis Gallica: S'il entendoit prouver son témoignage par le duel. Jeremias cap. 42. rogatus a princibus Judaeorum, ut pro iis oraret ad Dominum Deum suum, respondet v. 4. Audivi, id est, Volo, assentior, consentio. Hinc procedit nostrum Oui, quo significamus nos dictis assentiri, etc.