Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUREUS

AUREUS, nude, Nummus aureus. Germ. Gülden, Gold-gülden. Adel. Vita S. Sulpicii Pii Episc. Bituric. inter Acta SS. Benedict. saec. 2. pag. 181: Ecce inter marmorum fragmenta reperiunt Aureum probum, in quo Caesaris antiquissimi manebat expressa figura.

Charta ann. 1336. in Chartul. eccl. Lingon. fol. 103. v°. ex Cod. reg. 5188: Mutuo receperunt... a dom. episcopo Lingonensi septies centum libras Turon. parvorum,... computato... Parisiensi Aureo pro xxvj. solidis.

Aureus Alphonsinus. Vide supra Alphonsinus.

Aureus Rhenanus. Vide Schilteri Glossar. pag. 411. Adel.

Aurei Lubecenses, iidem Floreni Lubecenses. Vide Dreyeri Vermischte Abhandlungen. tom. 2. pag. 987. Adel.

Aurea massa. Vide Aurum.