Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): infernus

infernus

Unterwelt, Hölle: quadruplex est infernus. Unus est infernus damnatorum, in quo sunt tenebrae et quantum ad carentiam divinae visionis et quantum ad carentiam gratiae, et est ibi poena sensibilis, et hic infernus est locus damnatorum. Alius est infernus supra istum, in quo sunt tenebrae et propter carentiam divinae visionis et propter carentiam gratiae, sed non est ibi poena sensibilis, et dicitur limbus puerorum. Alius supra hunc est, in quo sunt tenebrae quantum ad carentiam divinae visionis, sed non quantum ad carentiam gratiae, sed est ibi poena sensus, et dicitur purgatorium. Alius magis supra est, in quo est tenebra quantum ad carentiam divinae visionis, sed non quantum ad carentiam gratiae, neque est ibi poena sensibilis, et hic est infernus sanctorum patrum, 3 sent. 22. 2. 1. 2 c; vgl. th. I. 10. 3 ad 2; 89. 2 a; II. II. 2. 7 ad 2; 25. 11 a; III. 52. 2 ob. 1 & 2; cg. IV. 91; mal. 7. 10 ob. 8.

Zu clavis inferni → clavis sub b; zu limbus i. → limbus; zu poena i. → poena.