Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AURIS

AURIS, Aurium Abscissio, et Incisio, fuit olim inter poenas a Legibus receptas: nam templorum et rerum sacrarum spoliatoribus aures findebantur, Legibus Saxonum. Additio ad easdem Leges tit. 12: Qui fanum effregerit, etc. Finduntur aures ejus, et castratur, etc. Ea etiam poena mulctabantur servi fugitivi. Gregorius Turon. lib. 5. Hist. cap. 48. de Leudaste servo facto: Cumque bis aut tertio reductus a fugae lapsu teneri non posset, Auris Incisione mulctatur. Vide eumdem lib. 9. cap. 38. et Aimoinum lib. 3. cap. 43. Ejusdem supplicii a Vercingetorige adhibiti meminit Caesar lib. 7. de Bello Gall. cap. 4: Majore commisso delicto, igni atque omnibus tormentis necat (Vercingetorix); leviore de causa, Auribus desectis, aut singulis effossis oculis, domum remittit.

Sed et fures omnes. Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 29: Et qui emble soc de charruë, et qui emble autres choses, robes, ou deniers, ou autres menuës choses, il doit perdre l'Oreille al premier meffet, et de l'autre larrecin il pert le pié, et au tiers larrecin il est pendable. Computum terrae Campaniae ann. 1348: A Jean l'Espicier Garde de la Prevosté de Grans, por justicier a Grans 2. femmes, ausquelles on couppa les Oreilles par soupçon de larrecin. In Computo Domanii Peronae ann. 1520. fol. 101. de fure: Lequel depuis a esté condamné... a estre Exorillé, battu de verges, et banni. Eadem poena statuitur in Charta Communiae Bituric. ann. 1181. et in Consuetudine municipal. Bellaci MS. ab Adelberto III. Comite Marchiae edita in eos, qui in vineis damna faciunt: Edicto Cazimiri Regis Poloniae ann. 1368. in eum qui in curia Militis minutas quascumque res subtraxerit. Adde Fletam lib. 1. cap. 38. § 10. 11. Decreta S. Stephani Regis Hungar. lib. 2. cap. 40. et Thomasserium in Consuetud. Bituric. pag. 65. 69. 229. Conf. Grimmii Antiq. Juris pag. 708. num. 7. ubi videbis poenam hanc etiam apud Anglosaxones et Scandicos populos receptam fuisse.

Lit. Phil. VI. ann. 1335. in Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 264: Item quod Guillelmus Taverno, occasione praemissorum (furtorum) per magistrum Johannem Rasimbaudi judicem communem curiae dicti loci sententialiter condemnatus fuisset ad fustigandum cum verberibus et ad amissionem Auris sinistrae. Libert. Calesii renovatae a Mathilde comit. Atrebat. ann. 1304. ibid. ch. 365: Se aucuns est pris o larrecin moins de deux soulz vaillant, on li copera l'oreille, et se il plus est pris o larrecin et en treuve s'oreille copée, et il en soit attains par loy, il sera pendu. Essoreiller, eadem notione, dicebant nostri. Charta ann. 1903. in Antiq. Pictav. MSS. part. 3. pag. 946: Item la bayerie quant au depiés de membre, esmutiler, espcetier, essorillier, segner, estonpacier, etc. Essozillier, in Lit. remiss. ann. 1381. ex Reg. 119. ch. 190: Pour occasion desquelz faiz et larrecins Simon Barate a esté condempnez à estre Essoziliez et banniz du bailliage d'Orliens. Essoriller nude, pro Praecidere, in Stat. ann. 1407. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 305. art. 4. quomodo etiam leg. tom. 7. pag. 626. ubi minus accurate bis editum Essoulier, pro Essorilier, ut legitur in Reg. 146. ch. 98. Vide supra Auriculare 3.

Statutam eamdem poenam non modo in furtis, sed etiam aliis delictis, observare est ex Statutis Henrici V. Regis Angl. tempore guerrae, quod extat apud Nic. Uptonum lib. 4. de Militari officio pag. 140. ex Edicto Philippi Pulcri de duellis art. 6. apud Cowellum lib. 4. tit. 18. § 47. 49. ex Foris Aragon. lib. 9. tit. de Lenonib. Adde Theophanem pag. 415. Porro aurium abscissionem pertinere ad majores Justitiarios, adnotant Consuetudines, Silvanectensis art. 106. Andegav. art. 148. et Juliodun. cap. 39. art. 12.

Hinc est quod aliquis aure privatus, a clericatu arcebatur. Lit. remiss. ann. 1445. in Reg. 177. Chartoph. reg. ch. 135: Lesquelz malfaiteurs couperent ou prés une oreille au suppliant, par quoi lui, qui estoit deliberé estre homme d'église, est inhabile à jamais l'estre. Quapropter, cum id ex morbo aut aliquo ex casu fiebat, ne in re civili criminis infamiam quis incurret, literas poscebat a rege aut judice, quibus id fortuito accidisse asserebatur. Lit. ann. 1354. in Lib. 1. Chart. Cam. Comput. fol. 70: Guillelmus Roquet, aliter de la Plancha, de testimonio amissionis Auris suae sinistrae, quam quaedam sus seu porca in cunis avulsit et comedit, non ex culpa vel delicto; sed violenter et fortuito casu. Extat ejusmodi testificatio ann. 1521. inter Remem. Sabol. fol. 172. v°.

Aurium Apertio. Lib. 3. Sacrament. Eccles. Roman. cap. 16: Post haec commenda p. plebs pro jejuniis 4. 7. et 10. mensis temporibus suis, sive pro scrutiniis, vel Aurium Apertione, sive orandum pro infirmis, vel ad nuntiandum Natalitia Sanctorum. In Missali Gallicano veteri pag. 449: Expositio Evangeliorum in Apertione Aurium ad Electos, id est, ad baptizandos. Vide Epheta.

Testes per Aurem Attracti. Lex Bajuvarior. tit. 15. cap. 2: Ille testis per Aurem debet esse Tractus, quia sic habet Lex vestra. Tit. 16. cap. 2: Si quis testem habuerit per Aurem Tractum. Cap. 6: Adprehendat manum proximi sui, et dicat: Sic me Deus adjuvet, et illum, cujus manum teneo, quod ego ad testem illum inter vos per Aurem Tractus fui de ista causa ad veritatem dicendam. Charta exarata ann. 35. Caroli M. in Metropoli Salisburgens. tom. 3. pag. 322: Coram residentibus et adstantibus multis et testes usu Bajoariorum per Aures ex utriusque partibus Tracti, etc. Charta Arnolfi Ducis Bajoariorum ann. 808. ibidem tom. 1. pag. 131: Coram Clero et omni populo et multis testibus, sicut mos est, per Aurem Attractis firmata. Alia Honorii II. PP. ann. 1125. ibid. tom. 2. pag. 51: Harum rerum omnium testes per Aurem Attracti sunt Fridericus Advocatus, duo filii Adelberti Comitis, etc. Charta Henrici Ratisponensis Episcopi ann. 1137. ibidem tom. 3. pag. 286: Hujus autem traditionis et institutionis testes sunt more Bavarorum Auribus Tracti, Albertus Decanus, etc. Similes formulae habentur ibid. pag. 460. 463. in Chronic. Reicherspergensi pag. 175. 177. 178. 193. 212. et apud Gretzerum in Episcopis Eystetensibus pag. 462. Hinc ea forte apud nos recepta loquendi formula. Se faire tirer l'oreille pour dire quelque chose. Conf. Grimmii Antiquit. Jur. pag. 143. sqq. et 857. et Roggium de Judic. German. pag. 114. sqq.

Aures Torquere et alapas dare testibus. Lex Ripuariorum tit. 60. § 1: Ad locum traditionis cum eodem numero pueris accedat,... et sic eis praesentibus pretium tradat, et possessionem accipiat, et unicuique de parvulis alapas donet, et Torqueat Auriculas, ut ei postea testimonium praebeant. Testes Tracti, in Legib. Alaman. tit. 94. Charta Widonis de Montefalcone ann. 1112. in Tabul. Eccl. Augustod.: Hujus dimissionis testes,... Poncius Canonicus de Rebello, qui infans tunc ibi colafum accepit, ne quandoque traderet oblivioni.

Ex his docemur olim testibus vellicatas et tractas aures, et alapas inflictas, quo testimonii a se editi vel edendi memoriam servarent: quod apud priscos Romanos in usu fuit. Qui enim in jus vocabat, ei cui litem intendebat, denuntiabat, ut ad Praetorem veniret: si parebat, Praetor adibatur; sin minus, qui vocabat, testem adducebat, eique auriculam vellebat, atque ita adversario manum injiciebat. Alioqui nisi antestatus esset, manum injicere, et ad Praetorem, judicemque rapere non licebat, eratque injuriarum actio adversus eum, qui secus fecerat, comparata. Plautus in Persa:   Nonne antestaris ? Tuan' ego caussa, carnufex cuiquam Mortali libero Aures Atteram ? Virgil. Ecl. 6: ... Cynthius Aurem Vellit et admonuit. Et Horatius lib. 1. Sat. 9: ... Casu venit obvius illi Adversarius: Et quo tu turpissime ? magna Exclamat voce, et, Licet antestari ? ego vero Oppono Auriculam, rapit in jus, clamor utrinque, Undique concursus.

Ubi Acron: Olim, qui antestabantur, Auriculam contingebant... Tangens autem Auriculam, his verbis loquebatur: Licet antestari ? Si ille respondisset: Licet; injectione manus adversarium suum in jus trahebat, etc. Meminit hujus ritus Clemens Alexandr. Stromat. lib. 5: τὰ διὰ διϰαιοσύνην ζυγὰ ϰαὶ ἀσσάρια, ῥαπισμοί τε ϰαὶ αἱ τῶν ὤτων ἐπιψαύσεις. Huc praeterea spectat Guidonis Laurini Lapillus antiquus, cujus Raevardus meminit ad Leges XII. Tabul. cap. 5. cui insculpta erat manus atterens auriculam, cum hac inscriptione MNHMONEYE, i. Memor esto.

Aurem Dare, nostris Donner oreille, vulgo Prêter l'oreille, écouter, Aurem commodare, Ital. Aurizzare. Lit. remiss. ann. 1447. in Reg. 178. Chartoph. reg. ch. 168: Auquel maistre Jean le suppliant donna Oreille et fut content de l'ouyr. Oreillier, pro Attendere, in Usat. appellat. duelli ex Tabul. Camerac.: Doivent li eskievin warder, et Oreillier et entendre soigneusement ke nus ne mefface, ne mesdie souz le ban k'on en a fait. Asoreiller vero et Assoreiller, pro Aures purgare, tom. 1. Fabul. pag. 240. et 241: Et voit une vieille truande, Qui s'Assoreille à un buisson..... Là s'Asoreille et esgoele.

Aures Municiales dici videntur testimonia, quae rei muniendae seu firmandae inserviunt, in Placito ann. 927. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 19. col. 1: Priscarum legum et jure constituuntur aut omnis homo in causis generalibus per Aures municiales remedia consecuntur. Ubi de restauratione Chartae amissae agitur; quod inquisitione testiumque auditione fieri solitum erat.

Auris. Charta capit. Vienn. sub Teudbaldo archiep. in Chartul. ejusd. eccl. fol. 50. r°. col. 2: Quod si de ipso censu neglegens extiterit, Aures ipsas amittat, aut censum secundum legem persolvat. Sed leg. ut infra fol. 62. v° col. 2: Aut res ipsas amittat.