Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AURORA

AURORA,² Sic librum inscripsit Petrus de Riga, magister Anglicus, ecclesiae Remensis clericus, qui florebat ann. 1170. de quo ipse in prooemio ita loquitur: Sicut enim aurora terminum nocti imponit, principiumque diei adesse testatur, sic et libellus iste tenebras umbrarum et veteris Legis obscuritates discutiens, veritatis fulgore et allegoriarum scintillis micantibus totus refulgeat, etc. Ejusdem libri mentio fit in Ch. fundat. Vallis - bonae ord. Cisterc. ann. 1242. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 488.